1 Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae |
2 — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — |
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. |
4 Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum. |
5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. |
6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem; |
7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato. |
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. |
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia. |
10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
|