1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; |
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi. |
3 Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus. |
4 Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est; |
5 qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. |
6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. |
7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. |
8 Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet. |
9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. |
10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est; |
11 qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. |
12 Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius. |
13 Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. |
14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. |
15 Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; |
16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. |
17 Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. |
18 Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est. |
19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. |
20 Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes. |
21 Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est. |
22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. |
23 Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. |
24 Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis. |
25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam. |
26 Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos. |
27 Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo. |
28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius. |
29 Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.
|