1 Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic. |
2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum. |
3 Et res ei innotuit, et ait: “ Nolite mihi ostendere facies eorum ”. |
4 Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui. |
5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; |
6 et accusaverunt populum apud regem dicentes: “ Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; |
7 nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum ”. |
8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum |
9 et Alcimum impium et constituit ei sacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. |
10 Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. |
11 Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. |
12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta; |
13 et primi Asidaei erant in filiis Israel et exquirebant ab eis pacem. |
14 Dixerunt enim: “ Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos ”. |
15 Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: “ Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ”. |
16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit: |
17 “ Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret ”. |
18 Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “ Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt ”. |
19 Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. |
20 Et commisit regionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiit Bacchides ad regem. |
21 Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui; |
22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel. |
23 Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes; |
24 et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. |
25 Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus. |
26 Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. |
27 Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo |
28 dicens: “ Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ”. |
29 Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam. |
30 Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius. |
31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama; |
32 et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David. |
33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. |
34 Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe |
35 et iuravit cum ira dicens: “ Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam ”. Et exiit cum ira magna. |
36 Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt: |
37 “ Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo; |
38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ”. |
39 Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illi exercitus Syriae. |
40 Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit: |
41 “ Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. |
42 Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ”. |
43 Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. |
44 Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. |
45 Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. |
46 Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. |
47 Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. |
48 Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna |
49 et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die Adar. |
50 Et siluit terra Iudae dies paucos.
|