6 Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; |
7 profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem; |
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. |
9 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: |
10 in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. |
11 Praecipe haec et doce. |
12 Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. |
13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. |
14 Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. |
15 Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. |
16 Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.
|