Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Timotheum, Caput 6,  versae 3-16

3 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,
4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;
10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,
14 ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
Читать далее:Epistula I ad Timotheum, Caput 6

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).