1 Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me! |
2 Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. |
3 Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum. |
4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. |
5 Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis; |
6 nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos. |
7 Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? |
8 Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum |
9 et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. |
10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. |
11 Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! |
12 Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. |
13 Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. |
14 Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis; |
15 non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. |
16 Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. |
17 Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis. |
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. |
19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes; |
20 sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. |
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. |
22 Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. |
23 Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; |
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, |
25 ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; |
26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; |
27 in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate; |
28 praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. |
29 Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? |
30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. |
31 Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. |
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; |
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.
|