1 Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio cohortis, quae dicitur Italica, |
2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper, |
3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: “ Corneli ”. |
4 At ille intuens eum et timore correptus dixit: “ Quid est, domine? ”. Dixit autem illi: “ Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. |
5 Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus; |
6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare ”. |
7 Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant, |
8 et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen. |
9 Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. |
10 Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus, |
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, |
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. |
13 Et facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occide et manduca! ”. |
14 Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”. |
15 Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”. |
16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. |
17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam |
18 et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. |
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaerunt te; |
20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ”. |
21 Descendens autem Petrus ad viros dixit: “ Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis? ”. |
22 Qui dixerunt: “ Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te ”. |
23 Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. |
24 Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. |
25 Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit. |
26 Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”. |
27 Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant; |
28 dixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem; |
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me ”. |
30 Et Cornelius ait: “ A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida |
31 et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. |
32 Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”. |
33 Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino ”. |
34 Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, |
35 sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. |
36 Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. |
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes: |
38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo. |
39 Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. |
40 Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri |
41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis; |
42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. |
43 Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”. |
44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. |
45 Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; |
46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: |
47 “ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ”. |
48 Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.
|