16 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. |
17 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; |
18 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; |
19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, |
20 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. |
21 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. |
22 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. |
23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, |
24 praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. |
25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. |
26 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. |
27 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; |
28 et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur; |
29 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. |
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis; |
31 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. |
32 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est, |
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. |
34 Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. |
35 Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”. |
36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; |
37 quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. |
38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, |
39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur. |
40 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis: |
41 “Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”. |