13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “ Viri fratres, audite me. |
14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; |
15 et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: |
16 “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. |
17 ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec |
|
19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, |
20 sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine. |
21 Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ”. |
22 Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, |
23 scribentes per manum eorum: “ Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! |
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, |
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, |
26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. |
27 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem. |
28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario: |
29 abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”. |
30 Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; |
31 quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. |
32 Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. |
33 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. ... |
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. |
36 Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “ Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ”. |
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus; |
38 Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. |
39 Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum. |
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus; |
41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.
|