Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 22,  versae 3-16

3 “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
4 Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
5 sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
6 Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa;
7 et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.
8 Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”.
9 Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
10 Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”.
11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.
12 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,
13 veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum.
14 At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,
15 quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti.
16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”.
Читать далее:Actus Apostolorum, Caput 22

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).