42 Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. |
43 Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. |
44 Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia; |
45 et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; |
46 cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, |
47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
|