1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam. |
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; |
3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. |
4 Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”. |
5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. |
6 Petrus autem dixit: “ Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ”. |
7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali, |
8 et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum. |
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; |
10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. |
11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes. |
12 Videns autem Petrus respondit ad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? |
13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; |
14 vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis, |
15 ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. |
16 Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. |
17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; |
18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. |
19 Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, |
20 ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, |
21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum. |
22 Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. |
23 Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”. |
24 Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. |
25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. |
26 Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.
|