1 Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim;   | 
2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum;   | 
3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.   | 
4 Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.   | 
5 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.   | 
6 Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.   | 
7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.   | 
8 Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius   | 
9 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum.   | 
10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;   | 
11 erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.   | 
12 Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:   | 
13 “ Eamus domum, quia prandi hora est ”. Et egressi recesserunt a se.   | 
14 Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.   | 
15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat.   | 
16 Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam.   | 
17 Dixit ergo puellis: “ Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver ”.   | 
18 Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.   | 
19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:   | 
20 “ Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.   | 
21 Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te ”.   | 
22 Ingemuit Susanna et ait: “ Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;   | 
23 sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini ”.   | 
24 Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam,   | 
25 et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.   | 
26 Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei.   | 
27 Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina,   | 
28 cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam;   | 
29 et dixerunt coram populo: “ Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim ”; et miserunt.   | 
30 Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.   | 
31 Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.   | 
32 At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.   | 
33 Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.   | 
34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius;   | 
35 quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.   | 
36 Et dixerunt presbyteri: “ Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;   | 
37 venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.   | 
38 Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.   | 
39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit.   | 
40 Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus ”.   | 
41 Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.   | 
42 Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “ Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,   | 
43 tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me ”.   | 
44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.   | 
45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;   | 
46 et exclamavit voce magna: “ Innocens ego sum a sanguine huius ”.   | 
47 Et conversus omnis populus ad eum dixit: “ Quis est iste sermo, quem tu locutus es? ”.   | 
48 Qui cum staret in medio eorum, ait: “ Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!   | 
49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam ”.   | 
50 Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “ Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis ”.   | 
51 Et dixit ad eos Daniel: “ Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos ”.   | 
52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: “ Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius,   | 
53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”.   | 
54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi ”. Qui ait: “ Sub schino ”.   | 
55 Dixit autem Daniel: “ Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium ”.   | 
56 Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: “ Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.   | 
57 Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram.   | 
58 Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi ”. Qui ait: “ Sub prino ”.   | 
59 Dixit autem ei Daniel: “ Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos ”.   | 
60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.   | 
61 Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,   | 
62 ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.   | 
63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.   | 
64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps. 
   |