Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ecclesiastes, Caput 1,  versae 13-18

13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15 Quod est curvum, rectum fieri non potest;
et, quod deficiens est, numerari non potest.
16 Locutus sum ego in corde meo dicens: “ Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam ”.
17 Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod
18 in multa sapientia multus sit maeror;
et, qui addit scientiam, addit et laborem.
Читать далее:Liber Ecclesiastes, Caput 2

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).