1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines: |
2 vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. |
3 Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. |
4 Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius. |
5 Etsi non vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi. |
6 Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes? |