1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, |
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. |
3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, |
4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio. |
5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. |
6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. |
7 Nolite ergo effici comparticipes eorum; |
8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate |
9 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — |
10 probantes quid sit beneplacitum Domino; |
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; |
12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; |
13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, |
14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”. |
15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, |
16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. |
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. |
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu |
19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. |
20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, |
21 subiecti invicem in timore Christi. |
22 Mulieres viris suis sicut Domino, |
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. |
24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. |
25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, |
26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, |
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. |
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; |
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam, |
30 quia membra sumus corporis eius. |
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. |
32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia! |
33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.
|