21 Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis? |
22 Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. |
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. |
24 Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. |
25 Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. |
26 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; |
27 scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”. |
28 Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. |
29 Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. |
30 Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”. |
31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.
|