1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. |
2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. |
3 Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. |
4 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. |
5 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. |
6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. |
7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? |
8 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos. |
9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. |
10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. |
11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. |
12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant! |
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. |
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. |
15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini! |
16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. |
17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. |
18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. |
19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, |
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, |
21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. |
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, |
23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. |
24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. |
25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. |
26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
|