1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, |
2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; |
3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, |
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. |
5 Cui enim dixit aliquando angelorum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ” et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”? |
6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “ Et adorent eum omnes angeli Dei ”. |
7 Et ad angelos quidem dicit: “ Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis ”; |
8 ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. |
9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ” |
10 et: “ Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. |
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent, |
12 et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”. |
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”? |
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
|