1 Caritas fraternitatis maneat. |
2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos. |
3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes. |
4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. |
5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”, |
6 ita ut confidenter dicamus: “ Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ”. |
7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. |
8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula! |
9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. |
10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. |
11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. |
12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. |
13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes; |
14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. |
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. |
16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus. |
17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. |
18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari. |
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. |
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, |
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. |
22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis. |
23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos. |
24 Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt. |
25 Gratia cum omnibus vobis.
|