1 Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. |
2 Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos. |
3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti, |
4 proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: “ Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? |
5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, |
6 caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. |
7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt. |
8 Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: “Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos”. |
9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. |
10 Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es”. |
11 Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. |
12 Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes, |
13 qui dicebas in corde tuo: “In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; |
14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo”. |
15 Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci. |
16 Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: “Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, |
17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? |
18 Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo sua; |
19 tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. |
20 Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. |
21 Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum” ”. |
22 “ Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus; |
23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis ”, dicit Dominus exercituum. |