Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 14,  versae 28-32

28 In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud:
29 “ Ne laeteris, Philisthaea omnis tu,
quoniam comminuta est virga percussoris tui;
de radice enim colubri egredietur regulus,
et semen eius draco volans.
30 Et pascentur primogeniti egenorum,
et pauperes fiducialiter requiescent;
et interire faciam in fame radicem tuam
et reliquias tuas interficiam.
31 Ulula, porta! Clama, civitas!
Contremisce, Philisthaea omnis;
ab aquilone enim fumus venit,
et non est fugitivus in agminibus eius ”.
32 Et quid respondebitur nuntiis gentis?
“ Quia Dominus fundavit Sion,
et in ipsam confugiunt pauperes populi eius ”.

Liber Isaiae, Caput 15

1 Oraculum Moab.
Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit;
quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.
2 Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum;
super Nabo et super Medaba Moab ululavit;
in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.
3 In triviis eius accincti sunt sacco;
super tecta eius et in plateis eius
omnes ululant, prorumpunt in fletum.
4 Clamat Hesebon et Eleale,
usque Iasa auditur vox eorum;
super hoc expediti Moab fremunt,
anima eius fremit sibi.
5 Cor meum super Moab clamat,
vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam;
per ascensum enim Luith flentes ascendunt
et in via Oronaim clamorem contritionis levant.
6 Aquae enim Nemrim desertae erunt,
quia aruit herba, defecit germen,
viror omnis interiit.
7 Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas
trans torrentem Salicum ducunt.
8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab;
usque ad Eglaim ululatus eius,
et usque ad Beerelim clamor eius.
9 Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine;
ponam enim super Dimon additamenta
his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

Liber Isaiae, Caput 16

1 Emittite agnum dominatori terrae
de Petra deserti ad montem filiae Sion.
2 Et erit: sicut avis fugiens,
et pulli de nido avolantes,
sic erunt filiae Moab
ad vada Arnon.
3 Affer consilium, fac iudicium;
pone quasi noctem umbram tuam in meridie,
absconde fugientes et vagos ne prodas.
4 Habitent apud te profugi Moab;
esto latibulum eorum a facie vastatoris;
finitus est enim exactor,
consummata est devastatio,
defecit calcator a terra.
5 Et firmabitur in misericordia solium;
et sedebit super illud in veritate,
in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium
et velociter reddens, quod iustum est.
6 Audivimus superbiam Moab
C superbus est valde C
superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius
et iactantiam eius non rectam.
7 Idcirco ululabit Moab super Moab,
omnes ululabunt;
super placentas Cirhareseth
lamentantur percussi.
8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama;
dominos gentium perdiderunt uvae eius;
usque ad Iazer pervenerunt,
erraverunt in deserto:
propagines eius diffusae sunt,
transierunt mare.
9 Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama;
inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale,
quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam
clamor cecidit.
10 Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis,
et in vineis non exsultant neque iubilant.
Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat;
clamor cessavit.
11 Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit,
et viscera mea super Cirhareseth.
12 Et erit: cum apparuerit
et laboraverit Moab super excelsis,
ingredietur ad sancta sua, ut obsecret,
et non valebit.
13 Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc;
14 nunc autem loquitur Dominus dicens: “ In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit ”.

Liber Isaiae, Caput 17

1 Oraculum Damasci.
“ Ecce Damascus desinet esse civitas
et erit sicut acervus ruinarum.
2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt;
et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et auferetur munimentum ab Ephraim
et regnum a Damasco,
et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt,
dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob,
et pinguedo carnis eius marcescet;
5 et erit, sicut cum messor arripit culmos,
et brachium eius spicas legit;
et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.
6 Et relinquetur in eo racemus,
et sicut cum excutitur olea:
duae vel tres olivae in summitate rami
sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”,
dicit Dominus Deus Israel.
7 In die illa attendet homo ad factorem suum,
et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;
8 et non attendet ad altaria,
quae fecerunt manus eius,
et quae operati sunt digiti eius;
non respiciet lucos et thymiateria.
9 In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae,
sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei
a facie filiorum Israel;
et erit desolatio,
10 quia oblita es Dei salutis tuae
et petrae fortitudinis tuae non es recordata:
propterea plantabis plantationes iucundas
et germen alienum seminabis.
11 In ipso die plantationis tuae saepies eas
et mane semen tuum florere facies;
evanescet messis in die penuriae,
et dolor insanabilis erit.
12 Heu!, strepitus populorum multorum;
strepunt quasi strepitu maris,
et tumultus turbarum
quasi sonitu aquarum sonabunt.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,
et increpabit eum, et fugiet procul;
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti
et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio,
ante matutinum non subsistet:
haec est pars eorum, qui vastaverunt nos,
et sors diripientium nos.

Liber Isaiae, Caput 18

1 Vae terrae alarum strepitantium,
quae est trans flumina Aethiopiae!
2 Quae mittit in mari legatos
et in vasis papyri super aquas:
“ Ite, nuntii veloces,
ad gentem proceram et lucidam,
ad populum terribilem,
prope et procul,
gentem robustam et conculcantem,
cuius flumina scindunt terram ”.
3 Omnes habitatores orbis
et in terra commorantes,
cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis
et, cum clanguerit tuba, audietis.
4 Quia haec dixit Dominus ad me:
“ Quiescam et considerabo in loco meo,
sicut calor torrens orta iam luce
et sicut nubes roris in aestu messis ”.
5 Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos,
et uva germinans maturescens erit,
praecidet ramusculos falcibus
et propagines abscindet et proiciet;
6 et relinquentur simul avibus montium
et bestiis terrae;
et aestate erunt super ea volucres,
et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt.
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.

Liber Isaiae, Caput 19

1 Oraculum Aegypti.
Ecce Dominus vehitur super nubem levem
et ingreditur Aegyptum;
et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius,
et cor Aegypti tabescet in medio eius.
2 “ Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios;
et pugnabit vir contra fratrem suum,
et vir contra amicum suum,
civitas adversus civitatem,
regnum adversus regnum.
3 Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius,
et consilium eius confundam;
et interrogabunt simulacra et divinos
et pythones et hariolos.
4 Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis,
et rex fortis dominabitur eorum ”,
ait Dominus, Deus exercituum.
5 Et arescet aqua de mari,
et fluvius desolabitur atque siccabitur,
6 et putrida fient flumina;
attenuabuntur et siccabuntur rivi Aegypti,
calamus et iuncus marcescent;
7 nudabuntur ripae Nili,
et omnis planta Nili siccabitur;
arescet et non erit.
8 Et maerebunt piscatores,
et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum;
et expandentes rete super faciem aquarum languebunt.
9 Confundentur, qui operantur linum,
pectentes et texentes byssum.
10 Et opifices eius deprimentur,
omnes mercennarii omnino deficient.
11 Quam stulti principes Taneos!
Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens;
quomodo dicetis pharaoni:
“ Filius sapientium ego, filius regum antiquorum ”?
12 Ubi nunc sunt sapientes tui?
Annuntient tibi et indicent
quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum.
13 Stulti facti sunt principes Taneos,
decepti sunt principes Mempheos,
deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius.
14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis,
et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo,
sicut errat ebrius in vomitu suo;
15 et non erit Aegypto opus,
quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo.
16 In die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
17 Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
18 In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una.
19 In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino.
20 Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos.
21 Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus et vota vovebunt Domino et solvent.
22 Et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis et sanabit eos.
23 In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis.
24 In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et Assyria; benedictio in medio terrae,
25 cui benedicet Dominus exercituum dicens: “ Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel ”.

Liber Isaiae, Caput 20

1 In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam,
2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: “ Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis ”. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
3 Et dixit Dominus: “ Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam,
4 sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.
5 Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua.
6 Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: “Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?” ”.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 21

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).