Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 35

1 Laetentur deserta et invia,
et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.
2 Germinet et exsultet
laetabunda et laudans.
Gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron;
ipsi videbunt gloriam Domini,
maiestatem Dei nostri.
3 Confortate manus dissolutas
et genua debilia roborate.
4 Dicite pusillanimis:
“ Confortamini, nolite timere!
Ecce Deus vester,
ultio veniet, retributio Dei;
ipse veniet et salvabit vos ”.
5 Tunc aperientur oculi caecorum,
et aures surdorum patebunt.
6 Tunc saliet sicut cervus claudus,
et exsultabit lingua mutorum,
quia erumpent in deserto aquae,
et torrentes in solitudine.
7 Et terra arida erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum;
in cubilibus, in quibus dracones habitabant,
erit locus calami et iunci.
8 Et erit ibi semita et via;
et via sancta vocabitur:
non transibit per eam pollutus;
et erit eis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.
9 Non erit ibi leo,
et rapax bestia non ascendet per eam
nec invenietur ibi;
et ambulabunt, qui liberati fuerint,
10 et redempti a Domino revertentur.
Et venient in Sion cum laude,
et laetitia sempiterna super caput eorum:
gaudium et laetitiam obtinebunt,
et fugiet maeror et gemitus.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 36

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).