Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 3

1 Si dimiserit vir uxorem suam,
et recedens ab eo
duxerit virum alterum,
numquid revertetur ad eam ultra?
Numquid non polluta
et contaminata est terra illa?
Tu autem fornicata es cum amatoribus multis
et reverteris ad me?,
dicit Dominus.
2 Leva oculos tuos ad colles et vide,
ubi non prostrata sis.
In viis sedebas exspectans eos
quasi Arabs in solitudine;
et polluisti terram
in fornicationibus tuis et in malitia tua.
3 Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum,
et serotinus imber non fuit.
Frons mulieris meretricis facta est tibi;
noluisti erubescere.
4 Nonne amodo vocas me: “Pater meus,
dux adulescentiae meae tu es!
5 Numquid irascetur in perpetuum
aut perseverabit in finem?”.
Ecce locuta es
et fecisti mala et praevaluisti ”.
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “ Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi.
7 Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda;
8 et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa;
9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno.
10 Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ”, ait Dominus.
11 Et dixit Dominus ad me: “ Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae.
12 Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices:
Revertere, aversatrix Israel,
ait Dominus,
et non avertam faciem meam a vobis,
quia pius ego sum,
dicit Dominus,
et non irascar in perpetuum.
13 Verumtamen scito iniquitatem tuam,
quia in Dominum Deum tuum praevaricata es
et dispersisti vias tuas alienis
sub omni ligno frondoso;
et vocem meam non audistis,
ait Dominus.
14 Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion;
15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
16 Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.
17 In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi.
18 In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris.
19 Ego autem dixi:
Quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram desiderabilem,
hereditatem praeclarissimam inter gentes?
Et dixi: Patrem vocabitis me
et post me ingredi non cessabitis.
20 Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum,
sic contempsistis me, domus Israel ”,
dicit Dominus.
21 Vox in collibus audita est,
ploratus et supplicatio filiorum Israel,
quoniam iniquam fecerunt viam suam,
obliti sunt Domini Dei sui.
22 “ Convertimini, filii, qui aversi estis a me,
et sanabo aversiones vestras ”.
“ Ecce nos venimus ad te;
tu enim es Dominus Deus noster.
23 Vere mendaces erant colles
et tumultus montium;
vere in Domino Deo nostro
salus Israel.
24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum
ab adulescentia nostra,
greges eorum et armenta eorum,
filios eorum et filias eorum.
25 Dormiemus in confusione nostra,
et operiet nos ignominia nostra,
quoniam Domino Deo nostro peccavimus
nos et patres nostri
ab adulescentia nostra usque ad hanc diem
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ”.

Liber Ieremiae, Caput 4

1 “ Si converteris, Israel,
ait Dominus,
ad me convertere;
si abstuleris abominationes tuas a facie mea,
non effugies.
2 Et iurabis: “Vivit Dominus!”
in veritate et in iudicio et in iustitia,
et benedicentur in ipso gentes
et in ipso gloriabuntur.
3 Haec enim dicit Dominus
viro Iudae et Ierusalem:
Novate vobis novale
et nolite serere super spinas.
4 Circumcidimini Domino
et auferte praeputia cordium vestrorum,
viri Iudae et habitatores Ierusalem,
ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea
et succendatur, et non sit qui exstinguat,
propter malitiam operum vestrorum.
5 Annuntiate in Iuda
et in Ierusalem auditum facite;
et loquimini et canite tuba in terra,
clamate fortiter et dicite:
“Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”.
6 Levate signum in Sion,
fugite, nolite stare,
quia malum ego adduco ab aquilone
et contritionem magnam.
7 Ascendit leo de cubili suo,
et praedo gentium se levavit;
egressus est de loco suo,
ut ponat terram tuam in solitudinem:
civitates tuae vastabuntur,
remanentes absque habitatore.
8 Super hoc accingite vos ciliciis,
plangite et ululate,
quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
9 Et erit in die illa,
dicit Dominus,
peribit cor regis
et cor principum,
et obstupescent sacerdotes,
et prophetae consternabuntur ”.
10 Et dixi: “ Heu, Domine Deus!
Ergo decepisti populum istum et Ierusalem
dicens: “Pax erit vobis”;
et ecce pervenit gladius usque ad animam ”.
11 In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem:
“ Ventus urens collium, qui sunt in deserto,
invadit filiam populi mei
non ad ventilandum et ad purgandum.
12 Ventus plenior his veniet mihi,
nunc et ego loquar iudicia mea cum eis ”.
13 Ecce quasi nubes ascendet,
et quasi tempestas currus eius;
velociores aquilis equi illius.
Vae nobis, quoniam vastati sumus!
14 Lava a malitia cor tuum,
Ierusalem, ut salva fias;
usquequo morabuntur in te
cogitationes iniquae?
15 Vox enim annuntiantis a Dan
et notam facientis calamitatem de monte Ephraim.
16 Nuntiate gentibus. Ecce adsunt!
Auditum facite hoc super Ierusalem:
“ Custodes venerunt de terra longinqua
et dederunt super civitates Iudae vocem suam;
17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro,
quia adversus me contumax erat ”,
dicit Dominus.
18 Via tua et opera tua
fecerunt haec tibi;
ista malitia tua, quia amara,
quia tetigit cor tuum.
19 Viscera mea, viscera mea! Doleo.
Parietes cordis mei!
Turbatur in me cor meum:
non tacebo,
quoniam vocem bucinae audivit anima mea,
clamorem proelii.
20 Contritio super contritionem vocata est,
quoniam vastata est omnis terra,
repente vastata sunt tabernacula mea,
subito tentoria mea.
21 Usquequo videbo vexillum,
audiam vocem bucinae?
22 “ Quia stultus populus meus:
me non cognoverunt;
filii insipientes sunt et vecordes:
sapientes sunt, ut faciant mala,
bene autem facere nesciunt ”.
23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta;
et caelos, et non erat lux in eis.
24 Aspexi montes, et ecce movebantur,
et omnes colles conturbati sunt.
25 Aspexi, et ecce non erat homo,
et omne volatile caeli recesserat.
26 Aspexi, et ecce hortus desertus,
et omnes urbes eius destructae sunt
a facie Domini et a facie irae furoris eius.
27 Haec enim dicit Dominus:
“ Deserta erit omnis terra,
sed tamen consummationem non faciam.
28 Super hoc lugebit terra,
et maerebunt caeli desuper,
eo quod locutus sum,
statui et non paenitet me
nec avertar ab eo ”.
29 A voce equitis et mittentis sagittam
fugit omnis civitas;
ingressi sunt silvas condensas
et ascenderunt rupes;
universae urbes derelictae sunt,
et non habitat in eis homo.
30 Tu autem, vastata, quid facies?
Cum vestieris te coccino,
cum ornata fueris monili aureo,
et pinxeris stibio oculos tuos,
frustra componeris;
contempserunt te amatores tui,
animam tuam quaerent.
31 Vocem enim quasi parturientis audivi,
angustias ut puerperae;
vox filiae Sion
intermorientis expandentisque manus suas:
“ Vae mihi, quia defecit anima mea
propter interfectores! ”.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 5

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).