13 Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti. |
14 “ Annuntiate Aegypto et auditum facite in Magdolo, et resonet in Memphi et in Taphnis, dicite: “Sta et praepara te, quia devoravit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt”. |
15 Quare deiectus est fortis tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. |
16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge, et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii saevientis”. |
17 Vocate nomen pharaonis regis Aegypti: Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum. |
18 Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. |
19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti, quia Memphis in solitudinem erit et destruetur et inhabitabilis erit. |
20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei. |
21 Mercennarii quoque eius, qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati, versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. |
22 Vox eius quasi serpentis sibilantis, quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. |
23 Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest; multiplicati sunt enim super locustas, et non est eis numerus. |
24 Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis ”. |
25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo; |
26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. |
27 Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. |
28 Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ”.
|