Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 38

Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
“ Quis est iste obscurans consilium
sermonibus imperitis?
Accinge sicut vir lumbos tuos;
interrogabo te, et edoce me.
Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae?
Indica mihi, si habes intellegentiam.
Quis posuit mensuras eius, si nosti?
Vel quis tetendit super eam lineam?
Super quo bases illius solidatae sunt?
Aut quis demisit lapidem angularem eius,
cum clamarent simul astra matutina,
et iubilarent omnes filii Dei?
Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
cum ponerem nubem vestimentum eius
et caligine illud quasi fascia obvolverem?
10 Definivi illud terminis meis
et posui vectem et ostia
11 et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo
et assignasti aurorae locum suum,
13 et, cum extrema terrae teneres,
excussi sunt impii ex ea?
14 Vertetur in lutum signatum
et stabit sicut vestimentum.
15 Cohibetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.
16 Numquid ingressus es scaturigines maris
et in novissimis abyssi deambulasti?
17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis,
et ostia tenebrosa vidisti?
18 Numquid considerasti latitudinem terrae?
Indica mihi, si nosti omnia:
19 In qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit;
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos
et intellegas semitas domus eius?
21 Novisti, nam tunc natus eras,
et numerus dierum tuorum multus!
22 Numquid ingressus es thesauros nivis
aut thesauros grandinis aspexisti,
23 quae praeparavi in tempus angustiae,
in diem pugnae et belli?
24 Per quam viam spargitur lux,
diffunditur ventus urens super terram?
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum
et viam fulmini tonanti,
26 ut plueret super terram absque homine,
in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
27 ut impleret inviam et desolatam
et produceret herbas in terra arida?
28 Quis est pluviae pater,
vel quis genuit stillas roris?
29 De cuius sinu egressa est glacies,
et pruinam de caelo quis genuit?
30 In similitudinem lapidis aquae durantur,
et superficies abyssi constringitur.
31 Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum
aut funiculum Arcturi poteris solvere?
32 Numquid produces Coronam in tempore suo
et Ursam cum filiis ducis tu?
33 Numquid nosti leges caeli
et pones scripturam eius in terra?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt
et dicent tibi: “Adsumus!”?
36 Quis posuit in visceribus ibis sapientiam,
vel quis dedit gallo intellegentiam?
37 Quis recensebit nubes in sapientia,
et utres caeli quis declinabit,
38 quando funditur pulvis in solidum,
et glebae compinguntur?
39 Numquid capies leaenae praedam
et animam catulorum eius implebis,
40 quando cubant in antris
et in specubus insidiantur?
41 Quis praeparat corvo escam suam,
quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,
eo quod non habeant cibos?

Liber Iob, Caput 39

Numquid nosti tempus partus ibicum in petris
vel parturientes cervas observasti?
Dinumerasti menses conceptus earum
et scisti tempus partus earum?
Incurvantur ad fetum et pariunt
et fetus suos emittunt.
Impinguantur filii earum et adolescunt in campo,
egrediuntur et non revertuntur ad eas.
Quis dimisit onagrum liberum,
et vincula ipsius quis solvit?
Cui dedi in solitudine domum
et tabernacula eius in terra salsuginis.
Contemnit multitudinem civitatis,
clamorem exactoris non audit.
Explorat montes pascuae suae
et virentia quaeque perquirit.
Numquid volet taurus ferus servire tibi
aut morabitur ad praesepe tuum?
10 Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo,
aut confringet glebas vallium post te?
11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius
et derelinques ei labores tuos?
12 Numquid credes illi quod revertatur
et sementem in aream tuam congreget?
13 Ala struthionis laeta est,
penna vero ciconiae et avolat.
14 Quando derelinquit ova sua in terra,
in pulvere calefiunt.
15 Obliviscitur quod pes conculcet ea,
aut bestia agri conterat.
16 Duratur ad filios suos quasi non sint sui;
frustra laborans nullo timore anxiatur.
17 Privavit enim eam Deus sapientia
nec dedit illi intellegentiam.
18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit,
deridet equum et ascensorem eius.
19 Numquid praebebis equo fortitudinem
aut circumdabis collo eius iubam?
20 Numquid suscitabis eum quasi locustas?
Gloria hinnitus eius terror;
21 vallem ungula fodit, exsultat audacter,
in occursum pergit armatis.
22 Contemnit pavorem nec territur
neque cedit gladio.
23 Super ipsum sonabit pharetra,
micat hasta et acinaces.
24 Fervens et fremens sorbet terram
nec consistet, cum tubae sonaverit clangor.
25 Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”.
Procul odoratur bellum,
exhortationem ducum et ululatum exercitus.
26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter,
expandens alas suas ad austrum?
27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila
et in arduis ponet nidum suum?
28 In petris manet
et in praeruptis silicibus commoratur
atque in culmine et arce.
29 Inde contemplatur escam,
et de longe oculi eius prospiciunt.
30 Pulli eius lambent sanguinem;
et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ”.

Liber Iob, Caput 40,  versae 1-5

Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
“ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor?
Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”.
Respondens autem Iob Domino dixit:
“ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi?
Manum meam ponam super os meum.
Unum locutus sum, quod non repetam,
et alterum, quibus ultra non addam ”.
Читать далее:Liber Iob, Caput 40

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).