1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti? |
2 Dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum? |
3 Incurvantur ad fetum et pariunt et fetus suos emittunt. |
4 Impinguantur filii earum et adolescunt in campo, egrediuntur et non revertuntur ad eas. |
5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit? |
6 Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. |
7 Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. |
8 Explorat montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit. |
9 Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum? |
10 Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te? |
11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos? |
12 Numquid credes illi quod revertatur et sementem in aream tuam congreget? |
13 Ala struthionis laeta est, penna vero ciconiae et avolat. |
14 Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt. |
15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. |
16 Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur. |
17 Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam. |
18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius. |
19 Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam? |
20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria hinnitus eius terror; |
21 vallem ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis. |
22 Contemnit pavorem nec territur neque cedit gladio. |
23 Super ipsum sonabit pharetra, micat hasta et acinaces. |
24 Fervens et fremens sorbet terram nec consistet, cum tubae sonaverit clangor. |
25 Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. |
26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? |
27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum? |
28 In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et arce. |
29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. |
30 Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ”.
|