Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 40,  versae 6-14

Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
“ Accinge sicut vir lumbos tuos;
interrogabo te, et edoce me.
Numquid irritum facies iudicium meum
et condemnabis me, ut tu iustificeris?
Et si habes brachium sicut Deus
et si voce simili tonas?
10 Circumda tibi decorem et sublimitatem;
gloria et decore induere.
11 Effunde vehementiam furoris tui
et respiciens omnem arrogantem humilia.
12 Respice cunctos superbos et confunde eos
et contere impios in loco suo.
13 Absconde eos in pulvere simul
et facies eorum claude in fovea;
14 et ego confitebor
quod salvare te possit dextera tua.
Читать далее:Liber Iob, Caput 40

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).