1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. |
2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. |
3 Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. |
4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”. |
5 Neque enim fratres eius credebant in eum. |
6 Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum. |
7 Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. |
8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ”. |
9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. |
10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto. |
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “ Ubi est ille? ”. |
12 Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”. |
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. |
14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. |
15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ”. |
16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me. |
17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. |
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. |
19 Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”. |
20 Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”. |
21 Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini. |
22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem. |
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? |
24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”. |
25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaerunt interficere? |
26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? |
27 Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”. |
28 Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. |
29 Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”. |
30 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. |
31 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ”. |
32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum. |
33 Dixit ergo Iesus: “ Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. |
34 Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”. |
35 Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? |
36 Quis est hic sermo, quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos non potestis venire”? ”. |
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat, |
38 qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”. |
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. |
40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”; |
41 alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autem dicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit? |
42 Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”. |
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. |
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. |
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “ Quare non adduxistis eum? ”. |
46 Responderunt ministri: “ Numquam sic locutus est homo ”. |
47 Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vos seducti estis? |
48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis? |
49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”. |
50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: |
51 “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ”. |
52 Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”. |
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
|