1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel |
2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ”. |
3 Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum. |
4 Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. |
5 Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem. |
6 Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim. |
7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. |
8 Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. |
9 De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina, |
10 filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis — prima enim sors illis egressa est C: |
11 Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum. |
12 Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum. |
13 Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis |
|
|
16 et Ain et Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus. |
17 De tribu autem Beniamin Gabaon et Gabaa |
18 et Anathoth et Almath cum suburbanis suis: civitates quattuor. |
19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis. |
20 Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio: |
21 de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer |
22 et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor. |
23 De tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon |
24 et Aialon et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates quattuor. |
25 Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae. |
26 Omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus. |
27 Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas. |
28 Porro de tribu Issachar Cesion et Dabereth |
29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis: civitates quattuor. |
30 De tribu autem Aser Masal et Abdon |
31 et Helcath et Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor. |
32 De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres. |
33 Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis. |
34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnaam et Cartha |
35 et Remmon et Naalol: civitates quattuor cum suburbanis suis. |
36 De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa |
37 et Cademoth et Mephaath: civitates quattuor cum suburbanis suis. |
38 Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim |
39 et Hesebon et Iazer: civitates quattuor cum suburbanis suis. |
40 Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim. |
41 Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo |
42 cum suburbanis suis, singulae cum suburbanis suis in circuitu. |
43 Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea. |
44 Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. |
45 Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
|