Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 18,  versae 31-43

31 Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:
32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur;
33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”.
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.
36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”.
38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”.
39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum:
41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”.
42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tua te salvum fecit ”.
43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
Читать далее:Evangelium secundum Lucam, Caput 19

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).