14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei |
15 et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”. |
16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. |
17 Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”. |
18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. |
19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, |
20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum. |
21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. |
22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. |
23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit |
24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”. |
25 Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”. |
26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. |
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”. |
28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae. |
29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. |
30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. |
31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis. |
32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; |
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam. |
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. |
35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. |
36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; |
37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”. |
38 Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”. |
39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens. |