1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. |
2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, |
3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, |
4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; |
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. |
6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum |
7 et clamans voce magna dicit: “ Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ”. |
8 Dicebat enim illi: “ Exi, spiritus immunde, ab homine ”. |
9 Et interrogabat eum: “ Quod tibi nomen est? ”. Et dicit ei: “ Legio nomen mihi est, quia multi sumus ”. |
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. |
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; |
12 et deprecati sunt eum dicentes: “ Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ”. |
13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari. |
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti. |
15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. |
16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis. |
17 Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum. |
18 Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. |
19 Et non admisit eum, sed ait illi: “ Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ”. |
20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. |
21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. |
22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius |
23 et deprecatur eum multum dicens: “ Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ”. |
24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum. |
25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim |
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat, |
27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; |
28 dicebat enim: “ Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ”. |
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. |
30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “ Quis tetigit vestimenta mea? ”. |
31 Et dicebant ei discipuli sui: “ Vides turbam comprimentem te et dicis: “Quis me tetigit?” ”. |
32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. |
33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. |
34 Ille autem dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ”. |
35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “ Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ”. |
36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “ Noli timere; tantummodo crede! ”. |
37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. |
38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, |
39 et ingressus ait eis: “ Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ”. |
40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella; |
41 et tenens manum puellae ait illi: “ Talitha, qum! ” — quod est interpretatum: “ Puella, tibi dico: Surge! ” - . |
42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno. |
43 Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
|