17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. |
18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”. |
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: |
20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. |
21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, |
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”. |
23 Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”. |
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”. |
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”. |
26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; |
27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere |
28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. |
29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. |