Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 9,  versae 2-10

2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.
4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
5 Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.
6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”.
Читать далее:Evangelium secundum Marcum, Caput 9

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).