Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Nehemiae, Caput 1

1  Verba Nehemiae filii Hacha liae. Et factum est in mense Ca sleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan.
2 Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudaeis, qui salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem.
3 Et dixerunt mihi: “ Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne ”.
4 Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus multis; ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli.
5 Et dixi: “ Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua;
6 fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus,
7 delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo.
8 Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos;
9 si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi”.
10 Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.
11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc ”. Ego enim eram pincerna regis.

Liber Nehemiae, Caput 2

1 Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo.
2 Dixitque mihi rex: “ Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? Nihil est aliud nisi tristitia cordis ”. Et timui valde
3 et dixi regi: “ Rex, in aeternum vive! Quare non maereat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portae eius combustae sunt igne? ”.
4 Et ait mihi rex: “ Pro qua re postulas? ”. Et oravi Deum caeli
5 et dixi ad regem: “ Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et aedificabo eam ”.
6 Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: “ Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? ”. Et placuit regi mittere me; et constitui ei tempus.
7 Et dixi regi: “ Si regi videtur bonum, epistulae dentur mihi ad duces regionis trans flumen, ut me transire permittant, donec veniam in Iudaeam;
8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo ”. Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me.
9 Et veni ad duces regionis trans flumen dedique eis epistulas regis. Miserat autem rex mecum principes militum et equites.
10 Et audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel.
11 Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus.
12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
13 Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne.
14 Et transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et non erat locus iumento cui sedebam, ut transiret.
15 Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum.
16 Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis, qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
17 Et dixi eis: “ Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium ”.
18 Et indicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quae locutus esset mihi, et dixerunt: “ Surgamus et aedificemus! ”. Et confortatae sunt manus eorum in bonum.
19 Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: “ Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis? ”.
20 Et dedi eis responsum dicens: “ Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem ”.

Liber Nehemiae, Caput 3

1 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim Meah et turrim Hananeel.
2 Et iuxta eos aedificaverunt viri Iericho, et iuxta eos aedificavit Zacchur filius Imri.
3 Portam autem Piscium aedificaverunt filii Asnaa; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes.
4 Et iuxta eos restauravit Meremoth filius Uriae filii Accos, et iuxta eum restauravit Mosollam filius Barachiae filii Mesezabel, et iuxta eum restauravit Sadoc filius Baana,
5 et iuxta eum restauraverunt Thecueni; optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.
6 Et portam Veterem restauraverunt Ioiada filius Phasea et Mosollam filius Besodia; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes.
7 Et iuxta eos restauraverunt Meltias Gabaonites et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, qui erant ad solium ducis, qui erat in regione trans flumen;
8 et iuxta eos restauravit Oziel filius Araia de aurificibus, et iuxta eum restauravit Hananias de pigmentariis et firmaverunt Ierusalem usque ad murum latiorem.
9 Et iuxta eum restauravit Raphaia filius Hur, princeps dimidiae partis vici Ierusalem;
10 et iuxta eum restauravit Iedaia filius Haromaph contra domum suam, et iuxta eum restauravit Hattus filius Hasabneia.
11 Alteram partem restauravit Melchias filius Harim et Hassub filius Phahathmoab usque ad turrim Furnorum.
12 Et iuxta eos restauravit Sellum filius Alohes, princeps mediae partis vici Ierusalem, ipse et filiae eius.
13 Portam Vallis restauravit Hanun et habitatores Zanoa; ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii.
14 Et portam Sterquilinii restauravit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethcharem; ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes.
15 Et portam Fontis restauravit Sellum filius Cholhoza princeps pagi Maspha; ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et murum piscinae Siloae iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David.
16 Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium.
17 Post eum restauraverunt Levitae, Rehum filius Bani; iuxta eum restauravit Hasabias princeps dimidiae partis vici Ceilae pro vico suo;
18 post eum aedificaverunt fratres eorum Bavai filius Henadad princeps dimidiae partis vici Ceilae.
19 Et restauravit iuxta eum Ezer filius Iesua princeps Maspha mensuram alteram contra ascensum armentarii in angulo.
20 Post eum restauravit Baruch filius Zachai mensuram alteram ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
21 Post eum restauravit Meremoth filius Uriae filii Aecos mensuram secundam a porta domus Eliasib usque ad extremitatem domus Eliasib.
22 Et post eum restauraverunt sacerdotes viri de campestribus.
23 Post eos restauravit Beniamin et Hassub contra domum suam; post eos restauravit Azarias filius Maasiae filii Ananiae iuxta domum suam.
24 Post eum restauravit Bennui filius Henadad mensuram alteram a domo Azariae usque ad angulum et flexuram.
25 Phalel filius Ozi contra angulum turris, quae eminet de domo regis excelsa in atrio carceris; post eum Phadaia filius Pharos restauravit
26 usque contra portam Aquarum ad orientem et turrim, quae prominebat.
27 Post eum restauraverunt Thecueni mensuram alteram a regione contra magnam turrim eminentem usque ad murum templi.
28 Sursum autem a porta Equorum restauraverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam.
29 Post eos restauravit Sadoc filius Emmer contra domum suam; et post eum restauravit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis.
30 Post eum restauravit Hanania filius Selemiae et Hanun filius Seleph sextus mensuram alteram. Post eum restauravit Mosollam filius Barachiae contra cellam suam.
31 Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli;
32 et inter cenaculum anguli et portam Gregis restauraverunt aurifices et negotiatores.
33 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est et indignatus est nimis et subsannavit Iudaeos
34 et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariae: “ Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? ”.
35 Sed et Thobias Ammanites, qui erat ad latus eius, ait: “ Sine aedificare; si ascenderit vulpes, diruet murum eorum lapideum ”.
36 Audi, Deus noster, quia facti sumus irrisio! Converte contumeliam eorum super caput eorum et da eos in irrisionem in terra captivitatis!
37 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia offenderunt te coram aedificantibus.
38 Itaque aedificavimus murum, et compositus est totus murus usque ad partem dimidiam, et populus dabat cor suum, ut operaretur.

Liber Nehemiae, Caput 4

1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis;
2 et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem.
3 Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos.
4 Dixit autem Iudas: “ Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum ”.
5 Et dixerunt hostes nostri: “ Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus ”.
6 Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos,
7 statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis.
8 Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris ”.
9 Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum.
10 Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae.
11 Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium;
12 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me.
13 Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero;
14 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis ”.
15 Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra.
16 In tempore quoque illo dixi populo: “ Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem ”.
17 Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.

Liber Nehemiae, Caput 5

1 Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos.
2 Et erant qui dicerent: “ Filios nostros et filias nostras pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus! ”.
3 Et erant qui dicerent: “ Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame! ”.
4 Et alii dicebant: “ Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris.
5 Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident ”.
6 Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec.
7 Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “ Usuras singuli a fratribus vestris exigitis! ”. Et congregavi adversum eos contionem magnam
8 et dixi eis: “ Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis? ”. Et siluerunt nec invenerunt quid responderent.
9 Dixique ad eos: “ Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
10 Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas.
11 Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis ”.
12 Et dixerunt: “ Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris ”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat.
13 Insuper excussi sinum meum et dixi: “ Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat! ”. Et dixit universa multitudo: “ Amen! ”. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum.
14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus.
15 Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei,
16 quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
17 Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius.
19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic.

Liber Nehemiae, Caput 6

1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis —
2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: “ Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono ”. Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum.
3 Misi ergo ad eos nuntios dicens: “ Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos? ”.
4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem.
5 Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum:
6 “ In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem
7 et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: “Rex in Iudaea est!”. Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter ”.
8 Et misi ad eum dicens: “ Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec ”.
9 Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “ Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur ”. Quam ob causam magis confortavi manus meas.
10 Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “ Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”.
11 Et dixi: “ Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar ”.
12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum.
13 Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi.
14 Memento, Deus meus, Thobiae et Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum, qui terrebant me!
15 Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
16 Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
17 Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos.
18 Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae.
19 Sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me.

Liber Nehemiae, Caput 7

1 Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen sui ianitores et cantores et Levitas,
2 praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur —
3 et dixi eis: “ Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam ”.
4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae.
5 Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo:
6 Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam.
7 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana.
Numerus virorum populi Israel:
8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;
9 filii Saphatia trecenti septuaginta duo;
10 filii Area sescenti quinquaginta duo;
11 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo;
12 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor;
13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque;
14 filii Zachai septingenti sexaginta;
15 filii Bennui sescenti quadraginta octo;
16 filii Bebai sescenti viginti octo;
17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo;
18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem;
19 filii Beguai duo milia sexaginta septem;
20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque;
21 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo;
22 filii Hasum trecenti viginti octo;
23 filii Besai trecenti viginti quattuor;
24 filii Hareph centum duodecim;
25 filii Gabaon nonaginta quinque;
26 filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo;
27 viri Anathoth centum viginti octo;
28 viri Bethazmaveth quadraginta duo;
29 viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres;
30 viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus;
31 viri Machmas centum viginti duo;
32 viri Bethel et Hai centum viginti tres;
33 viri Nabo alterius quinquaginta duo;
34 viri Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor;
35 filii Harim trecenti viginti;
36 filii Iericho trecenti quadraginta quinque;
37 filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus;
38 filii Senaa tria milia nongenti triginta.
39 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres;
40 filii Emmer mille quinquaginta duo;
41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem;
42 filii Harim mille decem et septem.
43 Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuaginta quattuor.
44 Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo.
45 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo.
46 Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
47 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,
48 filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
49 filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher,
50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
51 filii Gazam, filii Oza, filii Phasea,
52 filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum,
53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
54 filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa,
55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
56 filii Nasia, filii Hatipha.
57 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,
58 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Amon.
60 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent:
62 filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo.
63 Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.
64 Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio;
65 dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim.
66 Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta,
67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque.
68 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,
69 cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti.
70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta;
71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas.
72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis.
Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.
Читать далее:Liber Nehemiae, Caput 8

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).