1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; |
2 et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem. |
3 Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos. |
4 Dixit autem Iudas: “ Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum ”. |
5 Et dixerunt hostes nostri: “ Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus ”. |
6 Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos, |
7 statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. |
8 Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris ”. |
9 Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum. |
10 Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. |
11 Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; |
12 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me. |
13 Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero; |
14 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis ”. |
15 Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra. |
16 In tempore quoque illo dixi populo: “ Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem ”. |
17 Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.
|