1 Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen sui ianitores et cantores et Levitas, |
2 praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur — |
3 et dixi eis: “ Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam ”. |
4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae. |
5 Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: |
6 Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam. |
7 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: |
8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; |
9 filii Saphatia trecenti septuaginta duo; |
10 filii Area sescenti quinquaginta duo; |
11 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo; |
12 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; |
13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque; |
14 filii Zachai septingenti sexaginta; |
15 filii Bennui sescenti quadraginta octo; |
16 filii Bebai sescenti viginti octo; |
17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo; |
18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem; |
19 filii Beguai duo milia sexaginta septem; |
20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque; |
21 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; |
22 filii Hasum trecenti viginti octo; |
23 filii Besai trecenti viginti quattuor; |
24 filii Hareph centum duodecim; |
25 filii Gabaon nonaginta quinque; |
26 filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo; |
27 viri Anathoth centum viginti octo; |
28 viri Bethazmaveth quadraginta duo; |
29 viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres; |
30 viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus; |
31 viri Machmas centum viginti duo; |
32 viri Bethel et Hai centum viginti tres; |
33 viri Nabo alterius quinquaginta duo; |
34 viri Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; |
35 filii Harim trecenti viginti; |
36 filii Iericho trecenti quadraginta quinque; |
37 filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus; |
38 filii Senaa tria milia nongenti triginta. |
39 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres; |
40 filii Emmer mille quinquaginta duo; |
41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem; |
42 filii Harim mille decem et septem. |
43 Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuaginta quattuor. |
44 Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo. |
45 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo. |
46 Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, |
47 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, |
48 filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, |
49 filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher, |
50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, |
51 filii Gazam, filii Oza, filii Phasea, |
52 filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum, |
53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, |
54 filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, |
55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, |
56 filii Nasia, filii Hatipha. |
57 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda, |
58 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, |
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Amon. |
60 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo. |
61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: |
62 filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo. |
63 Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. |
64 Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio; |
65 dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim. |
66 Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, |
67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque. |
68 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, |
69 cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti. |
70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta; |
71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas. |
72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.
|