2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra. |
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus. |
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; |
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam; |
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. |
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. |
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. |
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. |
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”. |