Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Philippenses, Caput 3,  versae 1-8

De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum.
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem!
Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes,
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:
circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam
Читать далее:Epistula ad Philippenses, Caput 3

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).