1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum. |
2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem! |
3 Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, |
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: |
5 circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, |
6 secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. |
7 Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. |
8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam |
9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; |
10 ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, |
11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. |
12 Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. |
13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me |
14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. |
15 Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; |
16 verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus. |
17 Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. |
18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, |
19 quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. |
20 Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, |
21 qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.
|