Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 146

1 ALLELUIA.
Lauda, anima mea, Dominum;
2 laudabo Dominum in vita mea,
psallam Deo meo, quamdiu fuero.
3 Nolite confidere in principibus,
in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt cogitationes eorum.
5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,
cuius spes in Domino Deo suo,
6 qui fecit caelum et terram,
mare et omnia, quae in eis sunt;
qui custodit veritatem in saeculum,
7 facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos,
8 Dominus illuminat caecos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
9 Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam sustentat
et viam peccatorum disperdit.
10 Regnabit Dominus in saecula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 147

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).