1 PSALMUS. David. Ad commemorandum. |
2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me, |
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus tua. |
4 Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. |
5 Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. - |
6 Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae. |
7 Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus ingrediebar. |
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est sanitas in carne mea. |
9 Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. |
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. |
11 Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. |
12 Amici mei et proximi mei procul a plaga mea steterunt, et propinqui mei de longe steterunt. |
13 Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam; et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur. |
14 Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum; |
15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. |
16 Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus. |
17 Quia dixi: “Ne quando supergaudeant mihi; dum commoventur pedes mei, magnificantur super me ”. |
18 Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. |
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato meo. |
20 Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt; et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. |
21 Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi, pro eo quod sequebar bonitatem. |
22 Ne derelinquas me, Domine; Deus meus, ne discesseris a me. |
23 Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea.
|