Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 44,  versae 2-26

2 Deus, auribus nostris audivimus;
patres nostri annuntiaverunt nobis
opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos,
afflixisti populos et dilatasti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram,
et brachium eorum non salvavit eos;
sed dextera tua et brachium tuum
et illuminatio vultus tui,
quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Iacob.
6 In te inimicos nostros proiecimus,
et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. -
7 Non enim in arcu meo sperabo,
et gladius meus non salvabit me.
8 Tu autem salvasti nos de affligentibus nos
et odientes nos confudisti.
9 In Deo gloriabimur tota die
et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem reppulisti et confudisti nos
et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
11 Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris;
et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves ad vescendum
et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine lucro
nec ditior factus es in commutatione eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris,
subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos similitudinem in gentibus,
commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est,
et confusio faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et obloquentis,
a facie inimici et ultoris.
18 Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te
et inique non egimus in testamentum tuum.
19 Et non recessit retro cor nostrum,
nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliasti nos in loco vulpium
et operuisti nos umbra mortis.
21 Si obliti fuerimus nomen Dei nostri
et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista?
Ipse enim novit abscondita cordis.
23 Quoniam propter te mortificamur tota die,
aestimati sumus sicut oves occisionis.
24 Evigila, quare obdormis, Domine?
Exsurge et ne repellas in finem.
25 Quare faciem tuam avertis,
oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
26 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra,
conglutinatus est in terra venter noster.
Exsurge, Domine, adiuva nos
et redime nos propter misericordiam tuam.

Liber Psalmorum, Psalmus 45

1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core.
Maskil. Canticum amoris.
2 Eructavit cor meum verbum bonum,
dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
3 Speciosus forma es prae filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis,
propterea benedixit te Deus in aeternum.
4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime,
magnificentia tua et ornatu tuo.
5 Et ornatu tuo procede, currum ascende
propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam.
Et doceat te mirabilia dextera tua:
6 sagittae tuae acutae
- populi sub te cadent -
in corda inimicorum regis.
7 Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi;
sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.
8 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
9 Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua;
e domibus eburneis chordae delectant te.
10 Filiae regum in pretiosis tuis;
astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. -
11 Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam
et obliviscere populum tuum et domum patris tui;
12 et concupiscet rex speciem tuam.
Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.
13 Filia Tyri cum muneribus;
vultum tuum deprecabuntur divites plebis.
14 Gloriosa nimis filia regis intrinsecus,
texturis aureis circumamicta.
15 In vestibus variegatis adducetur regi;
virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi.
16 Afferuntur in laetitia et exsultatione,
adducuntur in domum regis.
17 Pro patribus tuis erunt tibi filii;
constitues eos principes super omnem terram.
18 Memor ero nominis tui
in omni generatione et generatione;
propterea populi confitebuntur tibi in aeternum
et in saeculum saeculi.

Liber Psalmorum, Psalmus 46

1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
2 Deus est nobis refugium et virtus,
adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris.
4 Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.
5 Fluminis rivi laetificant civitatem Dei,
sancta tabernacula Altissimi.
6 Deus in medio eius, non commovebitur;
adiuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Fremuerunt gentes, commota sunt regna;
dedit vocem suam, liquefacta est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum,
refugium nobis Deus Iacob.
9 Venite et videte opera Domini,
quae posuit prodigia super terram.
Auferet bella usque ad finem terrae,
10 arcum conteret et confringet arma
et scuta comburet igne.
11 Vacate et videte quoniam ego sum Deus:
exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum,
refugium nobis Deus Iacob.

Liber Psalmorum, Psalmus 47

1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.
2 Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis,
3 quoniam Dominus Altissimus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
4 Subiecit populos nobis
et gentes sub pedibus nostris.
5 Elegit nobis hereditatem nostram,
gloriam Iacob, quem dilexit.
6 Ascendit Deus in iubilo,
et Dominus in voce tubae.
7 Psallite Deo, psallite;
psallite regi nostro, psallite.
8 Quoniam rex omnis terrae Deus,
psallite sapienter.
9 Regnavit Deus super gentes,
Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Principes populorum congregati sunt
cum populo Dei Abraham,
quoniam Dei sunt scuta terrae:
vehementer elevatus est.

Liber Psalmorum, Psalmus 48

1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core.
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri.
3 Mons sanctus eius collis speciosus,
exsultatio universae terrae.
Mons Sion, extrema aquilonis,
civitas regis magni.
4 Deus in domibus eius notus
factus est ut refugium.
5 Quoniam ecce reges congregati sunt,
convenerunt in unum.
6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt,
conturbati sunt, diffugerunt;
7 illic tremor apprehendit eos,
dolores ut parturientis.
8 In spiritu orientis
conteres naves Tharsis.
9 Sicut audivimus, sic vidimus
in civitate Domini virtutum,
in civitate Dei nostri;
Deus fundavit eam in aeternum.
10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui.
11 Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terrae;
iustitia plena est dextera tua.
12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae
propter iudicia tua.
13 Circumdate Sion et complectimini eam,
numerate turres eius.
14 Ponite corda vestra in virtute eius
et percurrite domos eius,
ut enarretis in progenie altera.
15 Quoniam hic est Deus, Deus noster
in aeternum et in saeculum saeculi;
ipse ducet nos in saecula.

Liber Psalmorum, Psalmus 49

1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.
2 Audite haec, omnes gentes;
auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem:
3 quique humiles et viri nobiles,
simul in unum dives et pauper!
4 Os meum loquetur sapientiam,
et meditatio cordis mei prudentiam.
5 Inclinabo in parabolam aurem meam,
aperiam in psalterio aenigma meum.
6 Cur timebo in diebus malis,
cum iniquitas supplantantium circumdabit me?
7 Qui confidunt in virtute sua
et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
8 Etenim seipsum non redimet homo;
non dabit Deo propitiationem suam.
9 Nimium est pretium redemptionis animae eius:
ad ultimum deficiet,
10 ut vivat usque in finem nec videat interitum.
11 Et videbit sapientes morientes;
simul insipiens et stultus peribunt
et relinquent alienis divitias suas.
12 Sepulcra eorum domus illorum in aeternum;
tabernacula eorum in progeniem et progeniem,
etsi vocaverunt nominibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honore, non permanebit;
comparatus est iumentis, quae pereunt,
et similis factus est illis.
14 Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis,
et finis eorum, qui complacent in ore suo.
15 Sicut oves in inferno positi sunt,
mors depascet eos;
descendent praecipites ad sepulcrum,
et figura eorum erit in consumptionem:
infernus habitaculum eorum.
16 Verumtamen Deus redimet animam meam,
de manu inferi vere suscipiet me.
17 Ne timueris, cum dives factus fuerit homo,
et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,
18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia,
neque descendet cum eo gloria eius.
19 Cum animae suae in vita ipsius benedixerit:
“ Laudabunt te quod benefecisti tibi ”,
20 tamen introibit ad progeniem patrum suorum,
qui in aeternum non videbunt lumen.
21 Homo, cum in honore esset, non intellexit;
comparatus est iumentis, quae pereunt,
et similis factus est illis.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 50

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).