1 PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. |
2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit, |
3 Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. |
4 Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum: |
5 “ Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ”. |
6 Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. |
7 “ Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. |
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. |
9 Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. |
10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. |
11 Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est. |
12 Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. |
13 Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? |
14 Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua; |
15 et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ”. |
16 Peccatori autem dixit Deus: “ Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? |
17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. |
18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua. |
19 Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos. |
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium. |
21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. |
22 Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat. |
23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ”.
|