Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 52

1 Magistro chori. Maskil. David,
2 postquam Doeg Edomita ad Saul venit
eique narravit dicens:
" David intravit in domum Abimelech ".
3 Quid gloriaris in malitia,
qui potens es iniquitate?
4 Tota die insidias cogitasti;
lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem,
mendacium magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem;
evellet te et emigrabit te de tabernaculo
et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt iusti et timebunt
et super eum ridebunt:
9 “ Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum,
sed speravit in multitudine divitiarum suarum
et praevaluit in insidiis suis ”.
10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei.
Speravi in misericordia Dei
in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 53

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).