2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. |
3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. |
4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam? |
5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. |
6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. |
7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. |
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. |
9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. |
10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. |
11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere. |
12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est, |
13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
|