1 Magistro chori. Canticum. PSALMUS. Iubilate Deo, omnis terra, |
2 psalmum dicite gloriae nominis eius, glorificate laudem eius. |
3 Dicite Deo: “ Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui. |
4 Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo ”. |
5 Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum. |
6 Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso. |
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis. |
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius; |
9 qui posuit animam nostram ad vitam et non dedit in commotionem pedes nostros. |
10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. |
11 Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro. |
12 Imposuisti homines super capita nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. |
13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea, |
14 quae protulerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea. |
15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. |
16 Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. |
17 Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea. |
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. |
19 Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meae. |
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.
|