1 Magistro chori. David. PSALMUS. Canticum. |
2 Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius. |
3 Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei. |
4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia. |
5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius; |
6 pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo. |
7 Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. - |
8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, |
9 terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. |
10 Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam. |
11 Animalia tua habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus. |
12 Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens: |
13 “ Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia. |
14 Et vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et pennae eius pallore auri. |
15 Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon ”. |
16 Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan. |
17 Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem. |
18 Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta. |
19 Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum. |
20 Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos Deus salutarium nostrorum. |
21 Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis. |
22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis. |
23 Dixit Dominus: “ Ex Basan reducam, reducam de profundo maris, |
24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat ”. |
25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta. |
26 Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculae tympanistriae. |
27 “ In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de fontibus Israel ”. |
28 Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos, principes Iudae cum turma sua, principes Zabulon, principes Nephthali. |
29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. |
30 A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera. |
31 Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt. |
32 Venient optimates ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus suas Deo. |
33 Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, |
34 qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. |
35 Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. |
36 Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!
|