1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David. |
2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. |
3 Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime. |
4 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua. |
5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. |
6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. |
7 Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis. |
8 HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum; |
9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate. |
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione. |
11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. |
12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius. |
13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum. |
14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis, |
15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo. |
16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. |
17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. |
18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum. |
19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum. |
20 Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo. |
21 Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.
|